monumenta.ch > Plinius > sectio 166

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 35, 166
{XLVII} Verum et ipsius terrae sunt alia commenta. quis enim satis miretur pessumam eius partem ideoque pulverem appellatam in Puteolanis collibus opponi maris fluctibus, mersumque protinus fieri lapidem unum inexpugnabilem ndis et fortiorem cotidie, utique si Cumano misceatur caemento?